VOLUTATORIA Lucta

VOLUTATORIA Lucta
VOLUTATORIA Lucta
statariae opposita, aliter Pancratium, species luctae in Veter. Gymnasiis erat; quâ in lucta certantes sese non deicere studebant, recti manentes, ut in Stataria, sed humi prosternebantur, atque ibi invicem seque mutuo convolventes, alter alterum sibi supponere nitebatur, quemadmodum clarissime monstrant depicti nummi cuiusdam Salustii Auctoris, qui sub Valentiniano et Placidiae Aug. principatu, Africae regnô vi occupatô, ludos similes atque alios ob victoriam edidit. Exhibet eos Mercurialis, Arte Gymn. l. 2. c. 8. Et de hac exercitatione Aristot. loqui videtur, l. de comm. anim. ingr. ubi nullum erectum et stantem continenter et tuto incedere posse demonstrat, quia perinde se moveret, ut Palaestritae, qui per pulverem in genua subsidentes procurrunt. Luctam super pavimento vocat Antyllus, apud Oribasium, 6. Collect. c. 27. quae tamen valde diversa fuit, ab ea volutatione, Hippocrati, l. de Diaeta, Α᾿λινδήσιος nomine appellatâ, quâ hommes in palaestra humi prostrati vel soli vel cum aliis convolvebantur. et de qua Cael. Aurelianus verba facit, de
Diaet. l. 2. ubi volutationem in Palaestra, pro diminuenda carne laudavit. Si quidem in ea nec certabant, neque complicabantur, sed solûm celeriter supra pavimentum nitidum aut pulvere conspersum, sese rotabant. Unde Galenus, de tuenda valitudine eam, inter celeres motus, non sine ratione posuit etc. Vide Mercutialem, loc. cit. et l. 5. c. 5. Et quidem, qui in hac arte valebant, κυλιςτικοὶ hinc vocabantur, ab illis nexibus, quos τοὺς χαμαὶ τρόπους vocat vetus Scholiastes Pindari, Isthmionic. Od. 4. in terra complicandis, indidemque pancratium Plutarchus, περὶ τὰς κυλίσεις, circa volutationes ut plurimum versari tradit, Sympos. l. 2. c. 4. In eiusdem certaminis genere, usque ad ἀπαγόρευσιν certabatur, sicut et in pugilatu, quique prius animum desponderat, digiti sublatione victum se fatebatur, quod Graeci δάκτυλον ἀνατείναςθαι dixêre, cum in lucta ter deiectus pro victo haberetur. Qua de re vide plura supra passim, inprimis ubi de Pancratio: uti de Veter. more super candente harena, vel in nive, exercendo corpori, sese volutandi, supra itidem, ubi de Harenarum remedio, Nive etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • GYMNASTICA — Graece Γυμναςτικὴ, Latin. Ars exercitatoria, finitore Galeno l. ad Thras. ἐπιςτήμη ἐςτὶ τῆς εν πᾶσι γυμνασίοις δυν´αμεως, quoe omnium exercitationnum facultates novit. Mercuriali est Facultas quaedam omnium exercitationum facultates contemplans,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANACLINOPALE — Graece Α᾿νακλινοπάλη, terminus veteris palaestrae, apud Martialem l. 14. Epigramm. 201. cui lemma Paloestritoe. Non amo, qui vincit, sed qui succumbere novit, Et melius didicit τὴν ἀνακλινοπάλην. Nempe Pancratium sic dicebatur, quod in eo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HUMI cubare — apud Suet. Iul. c. 72. Amicos tantâ indulgentiâ tractavit, ut C. Oppio in diversorio loco, quod unum erat, cesserit: ac sub divo cubuerit: erat ἐπὶ ςτιβάδος, vel culcitrâ viatoriâ humi stratâ, cubare. Sic Graecis χαμεῦναι, qui in stramentis vel… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • STARE — inter ritus Sacrorum fuit antiquitus usurpatos, sicut et Sedere, Circumagere se, manum osculari etc. Adorantes enim Deos Stabant erectô corpore ampliorem augustioremque cultum exhibituri. Martialis l. 12. Epigr. 78. v. 1. Multis dum precibus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CYLISTRAE — dictae fuêre mixturae quaedam impurae ritusque superstitiosi ab Ethnicis in Tyronum initiatione ac iam consummatorum inauguratione, adhiberi olim soliti, quos ptoin Synous Trullana a Christianis retineri noluit, quamvis esse suas Doctoribus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CADERE ter — in Lucta Veretum, victi erat. Omnis enim luctae ratio ad victoriam in eo consistebat, ut adversarius stans et erectus deiceretur, ac solo illideretur, quod π῾ῆξαι proprie Graeci dixêre. Unde εν σκελέων ἑδροςτρόφοι. luctatores vocantur Theocrito… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NEXUS — συμπλοκαὶ in lucta in genere; inprimis in pancratio; soli enim pancratiastae nexus humi implicabant et explicabant, quod optime calluisse Antaeum, cui cum Hercule aliquando res erat, refert Solinus c. 27. τρόπους χαμαὶ huiusmodi luctandi modos… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PALAESTRA — I. PALAESTRA Herculis filia, nuditarem obtegendi consuetudinem inter Mulieres, quae cursu aliisque exercebantur, introduxit: quemadmodum Pater eius, ne unquam Athletae in publicum ad certandum sine subligaculis prodirent, instituit; teste Clem.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”